monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 30
XXVIII. MANSIO. Et profecti de Moseroth, castra metati sunt in Baneiacan . Vicesima octava Mansio transfertur in 'filios necessitatis,' seu 'stridoris.' Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: 'Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum' . Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam miseris atque captivis, liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: 'Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant?' Miraris Isaiam: eiusdem Psalmi sacramenta cognosce. 'Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros' , ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque eius omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus, 'filios stridoris,' ad illum sensum refer, quod timore supplicii et eius loci ubi 'est fletus et stridor dentium' , deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat.